Tablinum

Domus Pompeiis, cum conspectu ex atrio in tablinum, peristylio post. Adumbratio saeculi undevicensimi.
Adumbratio domus Romanae tablinum (5) indicat.

Tablinum vel tabulinum (ex tabula) in architectura Romana fuit conclave usitate in uno atrii latere et contra aditum situm. Pars eius posterior peristylium aperuit, aliquando cum magna fenestra vel solum atriolum aut aulaeum. Muri tabulis modo opere tectorio (Italiane: al fresco) plerumque exornati, et effigies familiares in stylobatibus in duobus conclavis lateribus ordinati sunt.

Hoc conclave primum erat principale in domu Romana cubiculum, deinde officium, sedes negotii ubi paterfamilias sibi clientes admitteret.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy