Ciao,
J'aurais besoin de l'avis d'un latiniste éclairé pour traduire le texte suivant (en français, anglais ou italien...):
(§151 - p. 591) Tertius modus processum fidei finiendi & terminandi est,++ quado delatus de hæresi processus meritis diligenter consideratis, cum bono consilio peritoru, reperitur varius, vel habens indicia co[n]tra se ad quæstiones, ut scilicet exponatur quæstionibus & tormentis; ut si quæstionatus nihil cocesserit, pro immuni & innocente habeatur;
++[Sylues.de Strig.lib. 3.cap.4. pun.5. Tabien. verb. inquisitor. §.14. Siman.ca tbo. insti. tit. 65. nu. 13. Schol. 53] Et hoc est, quando delatus non est deprehensus nec propria consessione, nec facti evidentia, nec testiu legitima productione, nec sunt indicia ad talem suspicionem, ut habeat hæresim abjurare: est tamen in suis cofessionibus varius, vel aliàs sunt indicia sufficientia ad quæstiones & tormenta. Circa istum talis practica est servanda. In tali autem casu quia sententia interlocutoria est contra delatum fereda, & non pro eo, per episcopum & inquisitorem, conjunctim, & non divisim est ferenda, juxta c. Multoru. in clem. In primis si talis steterit in negativa firmiter, & nulla tenus (licet inductus per probos viros) fateri voluerit veritatem, feretur sententia, quæ videtur sapere vim diffinitivæ sententiæ per modum tenoris sequentis.
[...]
(153) Si quæstionandus reperiatur varius, & insimul sint indicia alia ad quæstiones sufficientia, ponatur utrumque in sententia, ut in prædicta positum est. Si autem hæc duo non concurrant, sed unum tantum, utpote varietas sine alijs indicijs, vel alia indicia sine varietate, ponetur in sententia ut invenitur. Sententia autem lata mox exequetur vel exequi simuletur. Non sit tamen inquisitor multum voluntarius ad quæstionandum aliquem;+ nam questiones & tormenta non inferuntur, nisi in defectum aliarum probationum; & ideo perquirat alias probationes. [+ Non facile veniatur ad tormenta Schol.53.] Quod si non invenerit, & tenet probabiliter, quod delatus est culpabilis, sed metu negat veritatem, bonis modis & [gr?]andoque cautelosis, & interdum adhibitis ejus amicis inducentibus ad veritatem dicendam, faciat suam diligentiam,++ ut ab ore ejus habeat veritatem, & negotium non festinet: nam meditatio frequens, & carceris calamitas, & replicata informatio proborum virorum, disponunt ad veritatem eruendam. [++ Notandæ inquisitoribus.]
D'avance merci. Michelet (msg) 21:34, 24 set 2008 (CEST)