Abecedarium Latinum

Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt. Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Scriptus abecedarii Latini in lingua Latina sua, hic in typo venusto antiquo demonstratus.
Distributio abecedarii Latini per orbem terrarum. Obscuriore viridi colore regiones designantur in quibus abecedarium Latinum est sola litteratura. Clarius vero eae in quibus et aliae litteraturae una sunt in usu.

Abecedarium Latinum est litteratura abecedaria nunc temporis quam latissime patens. Praeter ipsam linguam Latinam, hoc abecedarium adaptatum est ad Latinitatis prolem, linguas Romanicas, necnon et ad Germanicas, Celticas nonnullasque Slavonicas inde ab Aevo Medio, et denique ad plurimas Europae linguas. Recentius quidem, linguistae occidentales elegerunt potius abecedarium Latinum vel Abecedarium Phoneticum Internationale (quod et ipsum ab abecedario Latino ducit fere originem) cum transcribendae fuerunt linguae haud Europaeae vel normae litterariae eis tribuendae; vide exempli gratia commentarium de abecedario Adricano.

Origo abecedarii Latini a varietate occidentali abecedarii Graeci nuncupato Cumano oritur, vel una cum sua lingua iuxta cogitata alta a specie extranea, scientia quae non iam novitur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy