Acidum ribonucleicum

Structura acidi ribonucleici
RNA et DNA inter se comparata

Acidum ribonucleicum[1] (ARN vel RNA) est molecula polymerica, in omnibus cellulis vivis praesens, quae codicem acidi desoxyribonucleici (ADN, DNA) transfert ad synthesin proteinorum regendum. In multis autem viris in ipso ARN informatio genetica conservatur.

ARN ex catena nucleotidorum constat. Unum quodque nucleotidum carbohydratum ribosum continet, cui quinque carbonia insunt. Ad primum carbonium adiungitur basis, plerumque adeninum (A), cytosinum (C), guaninum (G), uracilum (U). Adeninum et guaninum sunt purina, cytosinum et uracilum pyramidina. Tres primae cum ADN communes sunt, quarta acidi ribonucleici propria: nam pro uracilo ADN thyminum habet. Phosphatum ad tertium carbonium prioris ribosi, ad quintum carbonium proximi adiungitur: hoc vinculo phosphodiester appellato elementa catenae inter se iunguntur.

Nexus interni

  1. Haan, H.R.M. de & Dekker, W.A.L. (1955-1957). Groot woordenboek der geneeskunde. Encyclopaedia medica. Lugduni: L. Stafleu.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy