Aes (mixtura)

Vide etiam paginam discretivam: Aes (discretiva).
Pars aeris Marci Aurelii imperatoris imaginis.

Aes (aeris, n.) est omnis mixtura metallica cupri stannique cui cupri pars maior et stanni plerumque inter 12 et 12.5 centesimas insunt, saepe aliis metallis (inter quae aluminium, manganum, niccolum, zincum) et aliquando non metallis, sicut phosphorus, vel metalloides sicut arsenicum et silicium, additis. Quae res additae mixturas efficiunt quae cupro solo duriores esse possunt, aut alias proprietates utiles praebent, sicut vires tensiles(en), ductilitas(en), et machinabilitas(en).

Mixtura quae solum cuprum et zincum habet orichalcum appellatur, sed aes quoque parvam partem zinci aliquando continet.

Nonnulla millennia, homines sculpturas, ornamenta, instrumenta, arma, et nummos aere fabricati sunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy