Aetas aurea Islamica

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Aetas aurea Islamica (Arabice al-'asr al-dhahabi lil-islam) fuit tempus cultu, oeconomia, scientia florentissimum in historia Islamica universitatis, quod a saeculo nono usque ad saeculum quattuordecimum permansisse traditur.[1][2][3] Hoc tempus rite putant initium suum cepisse a calipha Abassidico Harun al-Rashid, ab anno 786 usque ad annum 809 regnante, Domo Sapientiae Bagdati dedicata, in civitate tunc incolis frequentatissima, ubi academici Islamici hominesque universales ex variis mundi partibus oriundi monarchae iussu congregabantur classicasque orbis cogniti notitias in linguas Syriacam et Arabicam reddebant.

Hoc tempus fertur caliphatu Abassidico collapso ad exitum per invasiones Mongolicas, Bagdato anno 1258 expugnato, esse perductum. Academici quidam aetatis huiusce finem anno 1350 ascribunt, eam cum renascentia Timuridica coniungentes. E contra, alii scientiis rebusque gestis periti finem aetatis auraeae transactum quindecimum sedecimumve saeculum nominant. Tempus Islami mediaevalis huic admodum similis, immo aequalis est, fonte quodam excepto, terminum ab anno 900 ad annum 1300 definientem.

  1. George Saliba, A History of Arabic Astronomy: Planetary Theories During the Golden Age of Islam (Novi Eboraci: University Press, 1994), 245, 250, 256–57. ISBN 0-8147-8023-7.
  2. King, David A. (1983). "The Astronomy of the Mamluks". Isis 74 (4): 531–55 .
  3. Hassan, Ahmad Y (1996). Sharifah Shifa Al-Attas. ed. Factors Behind the Decline of Islamic Science After the Sixteenth Century. International Institute of Islamic Thought and Civilization (ISTAC). pp. 351–99 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy