Agromineralia sunt mineralia magni momenti in agricultura et horticultura, plerumque nutrimenta plantarum necessaria. Nonnulla agromineralia per naturam formis et concentrationibus fiunt quae alterna laetamina vel emendationes soli adhiberi possunt.[1] Inter agromineralia communia sunt phosphas, calx, mineralia K-divitia, argilla, zeolites, mica.[2] Studium agromineralium est agrogeologia, et agrogeologi res tractant sicut repletio fertilitatis solorum in regionibus ubi agromineralia effossa aut depleta per rationes agriculturae quae sustineri non possunt.