Albertus Durerus

"Albertus Durerus Noricus ipsum me proprijs sic effingebam coloribus aetatis anno XXVIII"

Albertus Durerus Noricus (Theodisce Albrecht Dürer) pictor Theodiscus, natus 21 Maii 1471 Norimbergae e stirpe Pannonica (cognomine patris Ajtósi), mortuus est die 6 Aprilis 1528 eodem loco.

Ab anno 1486 usque ad annum 1490 discipulus fuit pictoris Michaelis Wolgemut.

Aevo antiquitatis renascentis eo tempore vivebat, quo ars mathematica et ars figurativa arte conexae erant. Dixit picturam semper pro rata parte distribuendam esse. Durerus ad rationem et quasi fundamenta rerum ire volebat. Non solum homines pingebat, sed etiam clarus chalcographus et adumbrator imaginum xylographicarum et sculptor et pictor erat.

Etiam hodie Albreti Dureri opera in museis Norimbergae et Monachi et Berolini et Dresdae exposita sunt admirationemque hominum movent.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy