Alexandria antiqua

Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva).
Alexandria (Mediterraneum Orientale )
Alexandria
Alexandria
Alexandriae situs.
Forma urbis antiquae Alexandriae.

Alexandria antiqua (Graece Ἀλεξάνδρεια) in situ oppidi Aegyptii Rhacotidis e novo ab Alexandro Macedone vere anni 331 a.C.n. condita est. Origo urbis ab incolis die 25 Tybi celebrabatur.[1] Alexander ipse cursus murorum viarumque potiorum atque locum fori aedificiorumque maximorum descripsit;[2] reliqua Dinocrates Rhodius architectus ordinavit.[3] Fuit caput regni Ptolemaeorum, sedes regum huius familiae, caputque provinciae Aegypti sub imperio Romano. Pars urbis ob inundationem die 21 Iulii 365 devastata est.[4] Eodem loco stat ubi hodie urbs Alexandria surgit, sed viis et vicis partim retractatis.

Alexandria a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, Alpha, Beta, Gamma, Delta, Epsilon. Haec nomina (si in Historia fabulosa Alexandri Magni fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".[5] Quae regiones rarius in documentis reperiuntur; Delta autem fuit regio populi Iudaici.[6] Aliter inter regiones enumerantur Regia (Βασίλεια),[7] ubi domus regiae Ptolemaeorum sitae fuerunt; Rhacotis, olim oppidum Aegyptiorum, "hodie ea Alexandriae pars quae Navalibus superiacet";[8] et Bruchion in media urbe collocatum.[9]

  1. Pseudo-Callisthenes 1.32.7; calendario nostro dies 7 Aprilis 331 a.C.n.
  2. Arrianus, Anabasis Alexandri 3.1.4-5; Pseudo-Callisthenes 1.31.5-1.32.6
  3. Vitruvius, De architectura 2.praef.4
  4. Jacques et Bousquet (1984)
  5. Historia fabulosa Alexandri Magni α 1.32
  6. Flavius Iosephus, De bello Iudaico 2.18.8; Contra Apionem 2.4.34-35. Vide Martin (1984) p. 212 et n. 11
  7. Strabo, Geographica 17.1.8
  8. Strabo, Geographica 17.1.6
  9. Ammianus Marcellinus, Res gestae 22.16.15

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy