America Britannica

Coloniae Britannicae America Septentrionali sitae quae partes Americae Britannicae (ruber) summa potestate fuerunt, cum aliis provinciis a Corona Britannica eodem tempore pertinentibus (roseus).

America Anglica, et deinde America Britannica, fuit territoria Anglica et deinde Britannica in America Septentrionali (Bermuda non exclusa), America Media, Mari Caribico, et Guyana a 1607 ad 1783 sita. Coloniae Britannicae in America Septentrionali sitae America Britannica et Indi Occidentales Britannici usque ad 1776 rite appellatae sunt, cum Tredecim Coloniae Britannicae secundum oram Atlanticum sitae libertatem declararent et Civitates Foederatas Americae crearent.[1] Ex quo nomen America Septentrionalis Britannica (vel, simpliciter sed non semper, Canada) ad describendum reliquum possessionum continentalium Britannicarum in America Septentrionali adhibitum est. Nomen America Septentrionalis Britannica haud sollemni more anno 1783 adhibitum est, sed rarum fuit ante Relatum Rerum Americae Septentrionalis Britannicae (1839), Relatum Dunelmense appellatum.

Magnae terrae in dicionem Britanniae post Foedeus Lutetiense redactae sunt, quod societatem Britanniae in Bello Septem Annorum finivit. Bello Libertatis Americano anno 1775 non iam conflato, Imperium Britannicum in viginti coloniis ad septentriones et orientem Novae Hispaniae (hodiernae regionum Mexici et Civitatum Foederatarum Occidentalium) patentibus consistit. Florida Orientalis et Florida Occidentalis Hispaniae per Foedus Lutetiense anni 1783, quod Res Novas Americanas composuit, et tum Civitatibus Foederatis ab Hispania anno 1819 concessae sunt. Omnes praeter unam ex Britannicis Americae Septentrionalis coloniis, Indis Occidentalibus Britannicis exceptis, se a 1867 ad 1873 coniuxerunt, Dominionem Canadam creantes, cui Dominio Terrae Novae se anno 1949 coniunxit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy