Anima

Anima caelum fert. Pictura a Gulielmo Bouguereau facta.

Anima, secundum plurimas religiones et doctrinas philosophicas, est principium vitale, vel essentia se noscens, cum corpore viventi consociata, de mortuo autem fortasse decedens. In his philosophiis, anima putatur complecti intimam aliquam naturae essentiam et esse sapientiae fundamenta, in loco cerebri vel aliae materiei sive partis naturalis organismi biologici. Nonnullae autem religiones philosophiaeque docent animam in elementis corporeis consistere, et adeo Duncan MacDougall, medicus quidam, conatus est animae gravitatem expendere. Animae plerumque putantur immortales et res quae ante incarnationem exstant.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy