Animi habitus

Quattuor animi habitus picti.
Homo tristis maiorem depressionis morbum fortasse patitur. Pictura a Vincentio van Gogh anno 1890 facta.

Animi motus[1] in psychologia est status animi motuum. Contra animi motus, sensus, et affectus, animi habitus sunt minus certi, minus acri, minus a singulari stimulo vel eventu provocati vel instantiati. Animi habitibus plerumque est valentia aut positiva aut negativa, ut homines animi habitus bonos animique habitus malos plerumque describunt

Animi motus etiam a temperamento et proprietatibus personalitatis variat, rebus quae paulo longius persistunt. Nihilominus, proprietates personalitatis, sicut optimismus et neuroticismus, certa animi habitus genera indicant. Diutinae animi habitus perturbationes, sicut depressio clinica et morbus bipolaris, morbi animorum habitus putantur. Animi motus est status internus, subiectivus, sed saepe ex statu corporis aliisque moribus colligi potest. "In animi habitum mitti possumus per eventum improvisum, a felicitate amici iterum visi ad iram proditionis a socio cognitae. Tantummodo animi habitum intrare possumus."[2][3]

Investigationes monstrant animi habitum rationem qua homines praeconia mercatoria percipiunt afficere posse.[4][5] Animi habitus praeterea cum genere interagit in datis ab emptoribus percipiendis.[5]

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary," ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 597, s.v. mood.
  2. Anglice "We can be sent into a mood by an unexpected event, from the happiness of seeing an old friend to the anger of discovering betrayal by a partner. We may also just fall into a mood."
  3. Schinnerer 2007.
  4. Martin, Brett A. S.; Lawson, Robert (1998). "Mood and Framing Effects in Advertising". Australasian Marketing Journal 2 (1): 35–50 
  5. 5.0 5.1 Martin, Brett A. S. (2003). "The Influence of Gender on Mood Effects in Advertising". Psychology and Marketing 20 (3): 249–273 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy