Aquaponica

Parva ratio aquaponica gestabilis.
Productio holerum est pars rationis Backyard Aquaponics System, in Bangladesh Agricultural University excogitatae.
Ratio aquaponica commercialis.
Ratio hydroponica aquae profundae, ubi plantae recte in aqua effluentibus praedita crescunt sine solo.
Plantae in canale aquae nutrimentis praeditae in ratione per modum pelliculae nutrimentorum positae.

Aquaponica (portmanteau ex verbis aquacultura et hydroponica) est ulla ratio quae vulgatam aquaculturam (animalia aquatica sicut decapoda, gastropoda, et pisces in lacubus educati) et hydroponicam (plantae in aqua cultae) in circumiectis symbioticis miscet. In aquacultura usitata, excretiones ex animalibus in aqua accumulare possunt, toxicitatem augentes. In ratione aquaponica, aqua ex ratione aquaculturae ad rationem hydroponicam mittitur ubi opera secundaria a bacteriis nitrificationis in nitrata et nitrita convertuntur, quae nutrimenta a plantis adhibentur, et aqua retro ad rationem aquaculturae tum mittitur.

Quia exstantes agriculturae hydroponicae et aquaculturae rationes sunt fundamenta omnium rationum aquaponicarum, magnitudo, multiplicitas, et genera ciborum in ratione aquaponica cultorum variare possunt sicut in utra distincta agriculturae ratione.[1]

  1. Rakocy et al. 2012.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy