Arbor

Arbores in monte in Uta septentrionali autumno ineunte.
Fundamentum trunci Sequoiae sempervirentis in Vivario Civitatis Redwoods Jedediah Smith?: "Simpson Reed Discovery Trail," prope Crescent City Californiae.
Sequoiadendron est generis magnarum arborum.
Corpus salicis apud lacum in viridario.

Arbor (-is, f.) est planta perennis lignea, plerumque definita cui sunt multi rami secundi supra solum in singulo cauli vel trunco principali sustentati, cum certa dominatione apicali.[1] Nonnulli auctores minimam arboris maturae altitudinem postulant, quae a 3 m[2] ad 6 m[3] variat; nonnulli autem diametrum trunci minimum 10 centimetrorum postulant (30 cm circumferentia).[4] Planta lignea quae has definitiones non attingit frutex usitate appellatur, quamquam multae arbores, quales arbores habitus mallee appellati, has definitiones non attingunt. Contra plurimas plantas alias, arbores diu vivunt, et nonnullae nonnullorum milium annorum aetatem et altitudinem 115 m adsequuntur.[5]

Multi arbores fructus pariunt. Multitudo arborum "nemus," "silva," aut "silvula" appellatur; homo qui in silvis habitat, silvicola.

Folium arboris oxygenium et saccharum luce solis ex dioxido carbonis et aqua generat.

  1. Huxley, A., ed. (1992). New RHS Dictionary of Gardening. Macmillan ISBN 0-333-47494-5.
  2. Rushforth, K. (1999). Trees of Britain and Europe. Collins ISBN 0-00-220013-9.
  3. Mitchell, A. F. (1974). A Field Guide to the Trees of Britain and Northern Europe. Collins ISBN 0-00-212035-6
  4. Utkarsh Ghate. "Field Guide to Indian Trees, introductory chapter: Introduction to Common Indian Trees" (RTF) 
  5. Gymnosperm Database: Sequoia sempervirens

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy