Archiepiscopus Cantuariensis

Insigne Archiepiscopi Cantuariensis,[1] quod, paene quingentos annos post Reformationem Anglicam, pallium, signum auctoritatis papae Romani et archiepiscoporum metropolitanorum, iam depingit.

Archiepiscopus Cantuarienses est maximus episcopus et principalis Ecclesiae Anglicanae dux, universalis Communionis Anglicanae caput et signum, atque episcopus dioecesanus Dioecesis Cantuariensis. Archiepiscopus hoc tempore est Iustinus Welby, qui in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi die 21 Martii 2013 consecratus est, centesimus quintus in stirpe quae plus quam 1400 annorum extenditur, ex Augustino Cantuariensi oriente, apostolo ad Anglos appellato, Roma anno 597 misso. Welby Archiepiscopo Rowan Williams successit.[2]

Prospectus Ecclesiae Cathedralis Cantuariensis ex boreoccidentale, circa 1890 ad 1900.

A tempore Augustini Cantuariensis saeculo sexto usque ad saeculum sextum decimum, archiepiscopi Cantuarienses in communione plena cum Sede Romana erant, et pallium accipere solebant. Anglicana autem ecclesia per Reformationem Anglicam auctoritatem Papae et Ecclesiae Catholicae Romanae reiecit.

Medio Aevo, rationes nominationis Archiepiscopi Cantuariensis aliorumque episcoporum magnopere variabant. Electio aliquando fiebat a canonibus Cantuariensibus, papa Romano, vel rege Anglico. Ex Reformatione Anglica, Ecclesia Anglicana aperte est ecclesia civitatis, et electio a Corona legitime fit, hodie a regina, primo ministro suadente, qui vicissim brevem binorum nominum enumerationem ex Consilio Nominationum Regali accipit.

  1. Descriptio Anglica, ex lingua Francica Normannica magnopere derivata: "Azure, an crosier in pale or, ensigned with a cross pattée argent, surmounted of a pall of the last, edged and fringed of the second charged with four crosses pattée fitchée sable."
  2. "Announcement of the 105th Archbishop of Canterbury". Archbishop of Canterbury Website. 9 Novembris 2012 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy