Argentum

47 palladiumargentumcadmium
Cu

Ag

Au
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus argentum, Ag, 47
Argentum nativum

Argentum[1] est elementum chemicum metallicum transitionis cui sunt symbolum chemicum Ag (ex radice Indo-Europaea *arg- 'canus, fulgens') et numerus atomicus 47. Id est inlustre metallum transitionis, molle et album, quod maximam omnium elementorum conductivitatem electricam et maximam omnium metallorum conductivitatem thermalem habet. Naturá fit in statu puro liberoque (ut argentum nativum), ut ligatio metallica cum auro aliisque metallis, et in mineralibus sicut argentites et chlorargyrites. Plurimum argenti ex purgatione auri, cupri, plumbi, zinci nascitur.

Argentum metallum pretiosum diu aestimatur, et ad efficienda ornamenta, gemmas, utensilia sumptuosa (ergo nomen argentum pro vasis cenandi), et nummos adhibetur. Metallum argenteum hodie in contactibus et conductoribus electricis, speculis, et catalysi reactionum chemicarum adhibetur. Eius composita in pellicula photographica adhibentur, et dilutae nitrati argenti solutiones et alia composita argenti ut disinfectants? et microbiocida adhibentur. Cum autem antibioticae in eius locum pro multis in medicina usibus antimicrobialibus substitutae sunt, investigationes in potentiales clinicas persistunt.

Cum argentum in aere oxygenico exponitur res aeruginis similis in superficie metalli apparet. Densitas est 10.53 g/cm³.

  1. "Argentum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Nomen Latinum classicum

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy