Astrobiologia

Acida nucleica non solae biomoleculae in universo esse possunt, quae rationes vitae codificare possunt.[1]
Imagines in Nomismte Quadrangulo a Pioneer.
Asteroides vitam ad tellurem fortasse portaverunt.
Exemplar Beagle-2.

Astrobiologia, olim exobiologia appellata, est campus scientificus interdisciplinarius qui origines, evolutionem primam, distributionem, futurumque vitae in universo tractat. Astrobiologia utrum vita extraterrestris exsistat an non rogat, et si exsistit, quomodo homines eam detegere possint.[2][3]

Astrobiologia disciplinis biologia moleculari, biophysica, biochemia, chemia, astronomia, cosmologia physica, exoplanetologia, geologiaque utitur ad vitam futuram in aliis mundis investigandam et biosphaeria quae a vita terrestri differre possunt agnoscenda.[4] Origo et prima vitae evolutio sunt inseparabilis disciplinae astrobiologiae pars.[5] Astrobiologia data scientifica exstantia interpretatur, et, quamquam eruditi coniecturas contextuales faciant, plerumque hypotheses quae theoriis scientificis omnino aptas tractat.

  1. "Launching the Alien Debates (part 1 of 7)". Astrobiology Magazine. NASA. 8 Decembris 2006 .
  2. "About Astrobiology". NASA Astrobiology Institute. NASA. 21 Ianuarii 2008 .
  3. Kaufman, Marc. "A History of Astrobiology". NASA .
  4. Ward, P. D.; Brownlee, D. (2004). The life and death of planet Earth. New York: Owl Books. ISBN 978-0-8050-7512-0 .
  5. "Origins of Life and Evolution of Biospheres". Journal: Origins of Life and Evolution of Biospheres .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy