Atomus[1] (Graece ἄτομος,[2] "individuus") est minima materiae pars quae elementum constituit, quae in partes minores, proprietates eiusdem elementi habentes, dividi non potest. Atomi diametrum plerumque fere centum picometrorum habent; tam parvae sunt, ut motus eorum, propter effectus quanticos, theoriis physicae classicae non praedici possint.
Atomus in denso medio nucleo consistit, nube electronum negative oneratorum cincto. Nucleus atomicus commixtionem continet protonum positive oneratorum et electrice neutra neutrona (excepto casu hydrogenii-1, solum stabilis nuclidi nulla neutrona habentis). Electrona atomi ad nucleum a vi electromagnetica conligantur. Similiter, atomi inter se ligaminibus chemicis ligatae manere possunt, moleculas formantes. Atomus quae aequalem protonum electronumque numerum continet electrice est neutra; aliter, onus vel positivum vel negativum habet, ergo est ion. Atomi in genera describuntur secundum numerum protonum neutronumque in nucleo habitum: numerus protonum elementum chemicum constituit, et numerus neutronum elementi isotopum constituit.[3] Protona et neutrona e quarciis deducuntur.
Atomi secundum numerum protonum in systemate periodico numerantur.