Attentio

Attentio.

Attentio, sive animus attentus,[1][2] sive animi intentio,[3][4][5] est ratio cognitiva et moralis cum homo animum in certam informationis proprietatem intendit, aut subiectivam aut obiectivam, alias informationes quae percipi possunt neglegens. Quod est status excitationis, cum mens unicam rem inter varias res aut cogitationes possidet, in quo focalizatio, intentio conscientiae, actio maximi momenti est. Attentio etiam describitur allocatio finitorum rationum cognitivarum fontium.[6]

Coniuncti animi attenti.

Attentio maior manet provincia investigationis intra educationem, psychologiam, neuroscientiam, neuroscientiam cognitivam, et neuropsychologia. Inter provincias investigationis magni momenti sunt origo indiciorum signorumque sensoriorum quae attentionem generant, effectus horum indiciorum signorumque in proprietatibus accommodationis neuronorum sensoriorum, et coniunctio attentionis aliarumque rationum cognitivarum et moralium, sicut memoria laborans? et vigilantia psychologica. Novum investigationis corpus, quod priores investigationes intra psychopathologiam evolvit, symptomas diagnosticas cum iniuria cerebri traumatica et eius effectibus in animos attentos consociatas investigat. Patefactiones attentionis praeterea inter culturas variant.[7]

Coniunctiones attentionis et conscientiae sunt tam multiplices quam perennem explorationem philosophicam generant. Quae exploratio est ambo antiqua et hodie apposita, quia effectus in provinciis scientificis et medicis a valetudine mentis ad studium morbi conscientiae et intellegentiae artificialis eiusque provinciarum investigationis producere potest.

Nexus interni

Exemplar attentionis luminum scaenicorum appellatum.
Papilio extremum attentionis exemplum movet.
  1. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary, ed. quinta (Novi Eboraci: Wiley, 1968), 663, s.v. attention.
  2. John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 470, s.v. attentus animus.
  3. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary, ed. quinta (Novi Eboraci: Wiley, 1968), 663, s.v. attention.
  4. Etiam animi attentio, (Traupman 2007: 470).
  5. In eodem fere campo semantico haec versantur: diligentia, audientia, cultus, cura.
  6. Anderson 2004.
  7. Chavajay et Rogoff 1999.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy