Augur

Augur cum ave.

Augur (-is, m) in religione Romana fuit vir qui sacras aves auctoritate publica alebat, custodiebat, observabat, atque ex iis futura divinabat. Multus fuit augurum et usus et honos apud Romanos antiquos. Tanta sacerdotio augurum erat auctoritas, ut nihil bello domique Romani gererent, nisi prius per augures deorum voluntatem explorassent. Augures initio tres fuerunt, a Romulo creati, ad quinque autem a Numa creati; posterioribus quidem temporibus, collegium augurum saepe ampliatum est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy