Autocurrus armatus


Autocurrus armatus C1 Ariete.
Autocurrus armatus M1 Abrams iaculatur.

Autocurrus armatus,[1] currus armatus,[2] covinus (ignivomus),[3] covinus (automatarius),[3] essedum loricatum,[3] vel currus loricatus[4] est vehiculum militare quod catenis vehitur, cannonibus compluribus provisum. Consistit in alveo et turri. Turris, in qua canno principalis est, torquetur.

Tres vel quattuor homines in autocurru armato vehuntur: gubernator, qui in alveo sedet, commandarius, iaculator, et onerator, si autocurrui armato nullum systema onerandi automaticum est.

Autocurribus armatis hodiernis sunt mobilitas optima, vis maxima, et computatra navigandi, quae etiam satellitum adiuvantur.

  1. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
  2. [1].
  3. 3.0 3.1 3.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  4. Carolus Egger, Lexicon Recentis Latinitatis

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy