Bagdatum

Wikidata Bagdatum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Iraca
Locus: 33°18′55″N 44°21′58″E
Numerus incolarum: 8 126 755
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: بغداد

Gestio

Praefectus: Manhal Al habbobi
Procuratio superior: Baghdad Governorate, Kingdom of Iraq, Mandatory Iraq, Baghdad Vilayet, Baghdad Eyalet

Geographia

Superficies: 673 chiliometrum quadratum

Bagdatum, in scriptis vetustioribus Baldacum (Arabice بغداد Baġdād), est urbs capitalis Iraci. Numerus incolarum anno 2011 ad 7 216 040 censebatur: est igitur Iraci urbium maxima (proxima autem a maxima Basra est), et proxima a maxima urbium Arabice loquentium (maxima Cairus), et item proxima a maxima urbium in Asia occidentali iacentium (maximum enim Teheranum). Ad ripam dextram fluminis Tigridis anno 762 condita est iussu caliphae Abbasidae al-Manṣūr; fuit ab hoc tempore caliphatus Abbasidarum caput et litteratorum studiosorumque metropolis. Anno 1258 Bagdatum a Mongolis duce Hülegü obsessa et delapidata est. Inde per septem fere saecula urbs provincialis fuit sub dominatione Mongolorum et Turcarum. Imperio Ottomanico primo bello mundano devicto Iracum anno 1920 territorium separatum tutelae Britannicae mandatum fit. Caput huius territorii (mox regni, deinde rei publicae) Bagdatum constitutum est.

Bagdatum urbem anno 2010 homines 5 402 000 incolere censebantur, regionem autem metropolitanam 11 800 000. Novem regiones urbanae, vici octoginta et novem enumerantur. Parlamentum Iracicum legationesque aliarum civitatum ibi sedent, sed post annum 2003 regiones urbis inter armatos variae oboedientiae controvertuntur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy