Behaviorismus

Ioannes B. Watson.
Burrhus Fridericus Skinner in facultate psychologiae apud Universitatem Harvardianam circa annum 1950.

Behaviorismus (ita Theodisce, ex Anglico behavior, quod idem valet atque habitus et actio) sive moratismus[1] est doctrina secundum quam psychologia, neglectis internis animi statibus, se totam incumberet in habitus, id est, in stimulos et stimulorum responsa, quae observari possint. Hac de re plurimum profecerunt Ioannes B. Watson et Ioannes Pavlov.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy