Bellum civile

Vide etiam paginam discretivam: Bellum civile (discretiva).
Tormenta Ricketts Capta. Tabula Primi Proelii Bull Run, unius ex primis proeliis in Bello Civile Americano pugnatis, a Sidney E. King (1906–2004), pictore pro National Park Service anno 1964 picta. Oleum in ligno plicato. Henry Hill Visitor Center apud Manassas National Battlefield Park in Virginia.

Bellum civile est bellum inter greges ordinatos intra singulam nationem-civitatem vel rempublicam,[1] vel, minus saepe, inter binas civitates ex una natione-civitate olim integra creatas.[2] Propositum unius lateris usitate est civitatem vel regionem in unam dicionem redigere, libertatem unius regionis adsequi, vel rationes reipublicae gerendae commutare.[1] Vocabulum, quod in multis linguis hodiernis calque vocabuli Latini fit, primum ad varia bella civilia Reipublicae Romanae saeculo primo a.C.n.[3] spectare adhibitum est.

Reliqui autocurri armati T-62 postquam homines seditiosi Neanthopolin intrant, bello civili Aethiopico confecto, 1991.

Bellum civile est contentio magnarum virium, quae exercitum ordinarium implicare potest, saepe diu sustinetur et ordinatur, atque permultos homines tangit. Bella civilia permultas calamitates adferre et magnas opes consumere possunt.[4]

Secundo bello mundano confecto, bella civilia aliquantulum plus quattuor annos duraverunt, contra annum et dimidium temporis a 1900 ad 1944. Exempli gratia, in primo saeculi vicesimi dimidio, eodem tempore non erant plus quam quinque bella civilia, sed bello frigido composito, plus quam viginti bella civilia fiebant ante maiorem deminutionem cum finirent certamina quae ex aemulatione nationum praepotentium orta erant. Post 1945, bella civilia plus quam 25 milliones hominum interfecerunt, cum migratione compulsa millionum additorum. Praeterea, bella civilia conlapsus effecerunt oeconomiarum: Birmania (Myanmar), Uganda, et Angola sunt exempla civitatum quibus, ut videbatur, erant futura felicia antequam earum bella civilia conflarentur.[5]

  1. 1.0 1.1 James Fearon, "Iraq's Civil War" in Foreign Affairs, March/April 2007. Pro addita de classificatione bellorum civilium, vide sectionem "Definitionem".
  2. Nations, Markets, and War: Modern History and the American Civil War | Book Reviews, EH.net. "Two nations [within the U.S.] developed because of slavery." October 2006. Accessum Iulio 2009.
  3. Praecipue bella civilia Romana inter C. Iulium Caesarem et Gnaeum Pompeium Magnum, et iterum inter Octavianum et Antonium, quae annis 4931 a.C.n. pugnata sunt. Vide etiam bellum sociale, Marium, et Sullam.
  4. Ann Hironaka, Neverending Wars: The International Community, Weak States, and the Perpetuation of Civil War (Cantabrigiae: Harvard University Press, 2005), p. 3, ISBN 0674015320.
  5. Hironaka (2005), 1-2, 4-5.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy