Biographia

Biographia (Lingua Graeca Antiqua βιογραφία 'vitae scriptio') vel vita est genus litterarum quod ad vitas singulorum hominum describendas spectat. Biographiae hominum antiquitatis et medii aevi vitae appellari solent. Nostra aetate etiam praemia sunt quibus scriptores biographiarum afficiantur, velut Praemium Pulitzer biographiis dicatum.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy