Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Brasilia[1] (Lusitane Brasil), rite Respublica Foederata Brasiliae (República Federativa do Brasil), est maxima Americae Australis civitas sui iuris, quod ad territorii aream et oeconomicas res pertinet; sunt quattuor tantummodo orbis terrarum civitates Brasilia maiores. Finitimae sunt Uraquaria, Argentina, Paraquaria, Bolivia, Peruvia, Venetiola, Columbia, Guiana, Surinamia, Guiana Francica, quibuscum civitatibus limes plus quam quindecim milia chiliometrorum extenditur. Nomen Brasilia ortum est a ligno Caesalpiniae brasiliensis (vel Caesalpiniae echinatae), quae his terris eo tempore abundabant, quibus Europaei eas invenerant. Notissimum est Brasiliam silvas habere multas, quae per maximas regiones extenduntur, praecipue in regione septentrionali, ubi inter eas maxima silva Amazonica viget.
Brasilia etiam magnum cum mari limitem habet, plus quam septem milia chiliometrorum, pulcherrimorum litorum plenum, inter ea Urbis Fluminensis litora praeclara sunt. Forsitan Ipanema litus praeclarissimum est, quoniam Antonius Carolus Jobim, inlustrissimus Brasiliensis compositor musicusque, clarissimum carmen "Puella Ipanemensis" (Lusitane Garota de Ipanema) composuit.
Caput Brasiliae usque ad annum 1763 fuit Soteropolis; deinde usque ad 1960 Urbs Fluminensis; posthac est Brasiliapolis (Lusitane Brasília). Incolarum circiter 205 milliones sunt, area 8 511 965 chm² patet.