Cairus

Wikidata Cairus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Aegyptus
Locus: 30°2′40″N 31°14′9″E
Numerus incolarum: 9 606 916
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Praefectus: Abd El Azim Wazir
Procuratio superior: Provincia Cairi

Geographia

Superficies: 528 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Cairus: situs
Cairus: situs
Cairus a Turri Cairensi videtur.

Cāirus[1] sive Cāhĕre[2] (Arabice القاهرة, al-Qāhira 'Victrix', 'Domitrix'), est caput Aegypti et maxima urbs in mundo Arabico et in Africa, atque regio sexta decima a maxima in orbe terrarum. In Delta Nili situs,[3][4] anno 969 conditus est. Conurbatio, "Urbs Mille Minaretorum" per ludibrium ob potentiam architecturae Islamicae appellata, diu est medium civilitatis culturaeque. Quamquam Cairus a Domu Fatimidarum saeculo decimo rite conditus est, terra urbis hodiernae fuit locus capitum civitatum quorum reliquia in vicis Cairi Veteris iam sunt conspicua. Cairus etiam consociatur cum Aegypto antiquo ob propinquitatem urbium antiquarum Memphidos, Gizae, et Fossati, prope Magnam Sphingem Gizensem et pyramides Gizae sitas.

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Willelmi Tyrensis Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 19.8 et passim.
  3. Santa Maria Tours (4 Septembris 2009). "Cairo - "Al-Qahira"- is Egypt's capital and the largest city in the Middle East and Africa.". PRLog .
  4. "World's Densest Cities". Forbes. 21 Decembris 2006 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy