Cambium vasculare

Simplex loci et muneris cambii vascularis descriptio. Tabula Francice signata.

Cambium vasculare est textum botanicum quod inter xylema et phloema in caulibus et radicibus plantarum vascularium invenitur, fons incrementi xylematis secundarii introrsus ad medullam (materiem in media planta, saepe mortuam vel deteriorem factam, quae ex texto parenchymatis componitur[1]), incrementique phloematis secundarii (extra, ad plantae corticem, asperum aut levem). Quod est cylindrus cellularum meristematicarum non praecipuarum factarum quae dividuntur ad novas cellulas pariendas, quae vicissim praecipuae fiunt ad texta vascularia secundaria formanda.

Cambia vascularia inveniuntur in dicotyledonibus et gymnospermis, sed non in monocotyledonibus, quae incremento secundario plerumque carent. Nonnullis foliorum generibus cambium vasculare etiam sunt.[2] Cambium inter primarium xylema et primarium phloema cambium intrafasiculare appellatur.

Cambium vasculare aquam, mineralia, vel cibum dissolutum per plantam non transportat; gignit autem phloema et xylema, quae haec munera sustinent.[3])

Nexus interni

  1. Bidlack et Jansky 2013.
  2. Ewers, F.W. 1982. Secondary growth in needle leaves of Pinus longaeva (bristlecone pine) and other conifers: Quantitative data. American Journal of Botany 69: 1552-1559. [1]
  3. Bidlack et Jansky 2013.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy