Carnuntum

Tabula Carnuti
Porta semiruta apud Carnutum

Carnuntum fuit urbs Celtica, circa quinquanta mille passuum ad orientem Vindobonae vergens, in alta Pannonia, dextra Danubii. Ab anno 14 erat sedes Legionis XV. Marcus Aurelius contra Marcomannos hic pugnavit, et suas discursiones philosophicas fortasse conscripsit.

Septimius Severus hic proclamatus est imperator anno 193; post hunc eventum, urbs appellabatur Colonia Septimia. Saeculo quarto, a Quadis vastata, quasi rasa soloque aequata ab Attila.

Nunc pars magna oppidi refecta est et multi turistae adveniunt, quibus pars maxima ab Austria aut Slovacia venit.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy