Carolus Clusius

Wikidata Carolus Clusius
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Clusius: imago
Carolus Clusius: imago
Nativitas: 19 Februarii 1525, 1 Martii 1526; Nemetacum
Obitus: 4 Aprilis 1609; Lugdunum Batavorum
Patria: Belgium Meridionale, Francia

Memoria

Sepultura: Pieterskerk

Carolus Clusius vel nomine Francogallico Charles de l'Écluse (natus Samarobrivae die 19 Februarii 1526; Lugduni Batavorum mortuus die 4 Aprilis 1609) fuit herbarius scriptorque et interpres operum quae de plantis exoticis, hortorum cultu et nuper repertis disseruerunt. Alumnus fuit medici Gulielmi Rondeletii apud universitatem Montispessulani, sed artem medicam reliquit. Ab anno 1573, iussu Maximiliani II imperatoris, praefectus meruit Horti Medici Imperialis Vindobonensis. Lugdunum Batavorum anno 1593 petivit. Ibi professor universitatis hortum academicum creare et elaborare curavit, qui hortus e schedis et indicibus Clusianis tempore nostro restitutus est.

Genus plantarum Clusia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[1]

  1. Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 509 (Latine)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy