Cellula

Cellula

Cellula est minima pars vitae eucaryotum sive bacteriorum sive archaeorum, et res quae omnes organismos notos efficit. Cellulae anno 1665 repertae sunt a Roberto Hookio, qui primus cognovit plantas cellulis constitutas esse. Cellula est minima structura qua res viva describitur, et saepe elementum vitae appellatur.[1] Aliqui organismi, sicut plurima bacteria, unicellulares sunt (quippe qui in una cellula consistant); ceteri autem organismi, sicut homines, multicellulares sunt. Hominibus sunt circa 100 "decies centena milia millionum" (1014) cellularum; magnitudo generalis cellulae 10 µm est, et cellularum massa in genere 1 nanogramma est. Maximae cellulae sunt circa 135 µm in anteriore cornu (vel anteriore columna vel cornu ventrali) medullae spinalis, cum cellulae granulares in cerebello, minimae cellulae, circa 4 µm sint, et longissima cellula a pedis digito ad inferiores trunci encephali cellulas pseudounipolares extendi possit. Maximae cellulae notae sunt ova infertilia Struthionis cameli, quae 3.3 librarum ponderis sunt.[2]

Ova sunt cellulae: ovum parvi avis familiae Trochilidarum, ovum galli, ovum Struthionis cameli, maxima cellula.

In animantibus superioribus, nonnullae cellulae similes quo ad structuram pertinet, et quae idem officium perficiunt, etenim multa texta varia membra corporis constituunt.

  1. Alberts & al. 2002: cap. 21, ubi, quomodo "cellular building blocks" ad embryones crescentes formandos moveant, disputatur. Parvae moleculae, sicut aminoacida, saepe "molecular building blocks" appellantur.
  2. Campbell & al. 2006.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy