Cellula glialis

Varia cellularum glialium genera

Cellulae gliales sive neuroglia (Graece γλία 'gluten') sunt cellulae non neuronales - electricitatem non conducunt - systematis nervosi, quae homoeostasem constantem servant et myelinum formant et neurona sustinent proteguntque.[1]. In cerebro humano 90 per centenas cellulas numero efficiunt, volumine multo minus. Textus coniunctivus cerebri esse videri possunt, quocirca e verbo Graeco γλοιός ("glus, gluten") nominantur quamquam hodie scimus non tantum firmamentum eas praebere sed etiam ad discendi facultatem et memoriam multum conferre. Una cum neuronibus, textum nervosum formant. In systemate nervoso centrali vulgo distinguuntur astrocyti, cellulae ependymales, oligodendrocyti, microglia. Quibus in systemate nervoso peripherico cellulas "Schwannenses" et satellites dictas addere licet.

Nonnulli cerebri cancri ex cellulis glialibus prodeunt, inter quos glioblastoma multiforme ex astrocytis procedens. Nam cellulae gliales crebro dividuntur ad novas cellulas creandas; neurona vero matura non iam dividuntur.

  1. Jessen KR, Mirsky R (August 1980). "Glial cells in the enteric nervous system contain glial fibrillary acidic protein". Nature 286 (5774): 736–7 

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy