Centaurus

Haec pagina figura mythologica tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Centaurus” appellatur, vide Centaurus (discretiva).
Lapithae cum centauris pugnantes ad nuptias Pirithoi, regis Lapitharum. Pictura Sebastiani Ricci.
Centauro quodam (Eurytione ?) Hippodamian rapiente, Pirithous Theseusque armati ad eam defendendam accurrunt. Crater rubentibus figuris ex Apulia, hodie in Museo Britannico servatum.

Centaurus (Graece Κένταυρος) in mythologia Graeca est unus e gente monstruosa fabulari et biformi: nam ei corpus equi sive quattuor pedibus sive duobus posterioribus praeditum, cum pectore et duobus bracchiis et capite hominis coniunctum est. Horum fabula ex nescientibus etiamtum artem equitandi hominibus nata videtur, quibus equites primum visi terrori fuerunt[1].

  1. Sic iam Palefatus apud Orosium, Historiae I,13(3-4). Vide etiam Xenophon, Cyropaedia IV,3,17-21.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy