Cibus

Alimenta ex fontibus plantarum.
Großes Stilleben mit einer Dame und Papagei ('Magna natura mortua cum muliere et psittaco'), pictura a Francisco Snyder picta, varia saeculi septimi decimi alimenta pingit.

Cibus est quaelibet res[1] ad praebendum nutritionale corporis animalis adiumentum consumpta, quae plerumque in plantis vel animalibus oritur, et nutrimenta necessaria continet, sicut carbohydrata, adipes, proteina, vitamina, et mineralia. Res ab organismo ingeritur atque ab organismi cellulis concoquitur ut energiam efficiat, vitam sustineat, vel auctum excitet. Homines plerumque cibum cum potione edunt.

Omnem per historiam, homines alimentum rationibus duabus comprehenderunt: venatione et collectione atque agricultura. Hodie, plurimum energiae alimentariae quam numerus incolarum mundi consumit ab industria alimentaria et biotechnologia suppeditatur.

Pars hominis culturae locos foris ad edere habere est, popinas nomine, et habere possunt varias culturas cibi e variis partibus mundi.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy