Collegium Carolinum

Carolo-Wilhelmina Braunschweig.

Collegium Carolinum erat collegium Brunsvicense ex quo universitas publica Carolo-Wilhelmina, nostra aetate Technische Universität Carolo-Wilhelmina zu Braunschweig vulgata, orta est. Quae verba sermonis Theodisci dicunt 'rerum technicarum universitatem Carolo-Wilhelminam ad Brunsvicum sitam'. Cum scientiae rerum naturalium atque technicarum invaluerint collegium anno 1878, nomen novum accepit quod nomen Latino-Germanicum fuit Herzogliche Technische Hochschule Carolo-Wilhelmina, postea anno 1968 haec academia nomen praesens quod est Technische Universität Carolo-Wilhelmina zu Braunschweig accepit.

Carolus I dux Brunsvicensis et Luneburgensis anno 1745 collegium condidit et nomen dedit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy