Colossus Rhodi

Opinabilis Colossi Rhodi imago.

Colossus Rhodi fuit ingens statua imaginem Helii exprimens supra portum insulae Rhodi et iuxta urbem Rhodum inter 292 et 280 a.C.n. a Charete Lindio erecta.[1] Colossus in litteris unus ex septem miraculis mundi habitus est. Mox tamen iacuit terrae motu fractus nec umquam restitutus est vetante quodam oraculo.

  1. Plinius, Naturalis historia 34.41: "ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi . . . filius."

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy