Conclave anni 2013

Papa Franciscus
Tarsicius cardinalis Bertone, tempore conclavis camerarius Camerae Apostolicae, anno 2007 cum papa Benedicto XVI Brasiliam visitat
Odilo Petrus cardinalis Scherer
Christophorus cardinalis Schönborn ad obsequia Othonis Habsburgensis anno 2011

Conclave anni 2013 incepit die 12 Martii 2013, postquam papa Benedictus XVI die 28 Februarii 2013 pontificatu se abdicavit. Conclave finivit die 13 Martii, papa Francisco quinta in suffragii latione electo. Centum quindecim cardinales conclavi interfuerunt, sexaginta septem a papa Benedicto XVI et quadraginta octo a papa Ioanne Paulo II creati, nam cardinales Darmaatmadja et Keith O'Brien, quamquam electores, tamen iam nuntiaverunt se conclavi non interfuturos. Decanus collegii cardinalium, Angelus Sodano, annum quintum et octogesimum iam egit et propter hoc elector non fuit. Cardinales electores erant ergo:


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy