Constellatio

Orion et eius regio spatialis.
Constellatio Orion ad stellas siderum vicinorum inveniendas adhiberi potest.
Herculis sidera sicut oculis nudis videri possunt.

Constellatio,[1] sive Latinitate classica sidera et signa (n. pl.), atque apud poetas sidus, est regio in sphaera caelesti ubi grex stellarum quae videri possunt exemplar perceptum vel figuram constituunt, plerumque animal, rem mythologicam, vel rem inanimam formans.[2]

Origines primarum constellationum ex praehistoria probabiliter supersunt. Homines eis utebantur ut fabulas eorum fiderum, opinionum, experientiarum, creationis, et mythologiae narrarent. Variae culturae civitatesque suarum constellationes sibi assumpserunt, quae in saeculum vicensimum ineuns superaverunt, donec constellationes hodiernae inter nationes rite agnoscerentur. Constellationes agnitae acceptaeque magnopere mutatae sunt, multis magnitudine formisve variantibus. Aliquot populo gratissimae factae sunt, sed deinde obsoleverunt; aliquot solum in una cultura vel natione agnoscebantur.

Octoginta octo constellationes hodierno tempore in caelo ab Unione Astronomica Internationali dignoscuntur. Multae constellationes variis modis delineari possunt, et itaque haud habent solam formam. Aliis rebus in usu constellationum, est potes constellationes et stellas adhibere invento constellationum et stellarum in spatio, atque gubernationi vehiculorum.

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae 29.2.27; Historia Augusta "Gordiani" 20, etc.
  2. "Definition of constellation". Oxford English Dictionary .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy