Cyclopes

Vide etiam paginam discretivam: Cyclops (discretiva).
Polyphemus cyclops, quem Ulixes in carmine Homeri convenit et vino ebriat.

Cyclopes[1] (Graece Κύκλωπες,[2] a κύκλος, "circulus", et ὥψ, "oculus") in mythologia Graeca sunt gigantes primordiales quibus unus solus oculus est in fronte. Hesiodus eos Gaea (Tellure) natos faciebat et violentos mores eis dabat[3]. Ob ingentes lapides quibus constabant moenia Tirynthis et Mycenarum a Mycenaeis aedificata Cyclopum opus a Graecis posterioribus dicebantur[4]. Apud nonnullos auctores fulminis Iovis Vulcano duce artifices esse dicuntur[5] et intra montem Aetnam collocantur[6]. Quocirca postquam Zeus Aesculapium fulminavit, Apollo morte filii iratus eos occidit[7]. Agrestes creaturae et anthropophagae tamen plerumque habebantur, societatem inter se aspernantes, ut e nono Odysseae carmine et dramate satyrico Euripideo Cyclope inscripto apparet. Maxime notus erat Polyphemus, Posidonis filius, quem Ulixes excaecavit postquam plures comites in antro clausos voravit.

  1. Cyclōpes, gen. -um, acc. -as (aliquando -ēs). Sing. Cyclōps, acc. -a (aliquando -em). Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter s.v. "Cyclopes".
  2. Sing. Κύκλωψ. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
  3. Theogonia 139-46.
  4. Pausanias II.16.5 et II.25.8. Euripides, Electra 1158; Iphigenia Aulidensis 153 et 265 et 1501. Seneca, Thyestes 407-8ː ...Cyclopum sacras / turres, labore maius humano decus,...
  5. Euripides, Alcestis versus 5-6
  6. Seneca, Thyestes 581-2ː et ferus Cyclops ... / rupe feruentis residens in Aetnae
  7. Apollodori bibliotheca III.10.4. Hyginus, Fabulae 49.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy