Dada

Marcellus Duchamp, Fons, 1917. Photographema Alfredi Stieglitz.
Rrose Sélavy, alter ego Marcelli Duchamp, Dadaistae celeberrimi.
Museum Dada Janco, ex Marcello Janco appellatum, in oppido Ein Hod Israelis.

Dada, sive Dadaismus, fuit motus artis avant-garde Europaei saeculo vicensimo ineunte mromotus. Multi postulant Dadam Turici in Helvetia coepisse anno 1916, unde Berolini mox percrebuit, sed summa Dada Novi Eboraci a Hugo Ball et Cabaret Voltaire anno superiore fuit, anno 1915.[1] Apud The Language of Art Knowledge Donae Budd legitur:

Dada ex responso negante horroribus Belli Orbis Terrarum natum est. Hic motus inter civitates a grege artificum et poetarum cum Cabaret Voltaire Turici consociatorum coeptus est. Dada rationem et logicam negavit, nugas, irrationalitatem, et intuitum magni aestimans. Origo nominis Dada non est manifesta; nonnulli credunt id esse vocabulum nugatorium. Alii tenent id ex da, da ('ita, ita' in Dacoromanice significantium) oriri, verbo a Tristano Tzarae et Marcello Janco artificibus Romanianis crebro adhibito. Alia coniectura adfirmat nomen Dada per congressionem gregis factus esse cum culter chartaceus in dictionarium Francicum-Theodiscum insertus ad dada, vocabulum Francicum pro harundine casu indicaret.[2][3]

Motus praecipue se cum artibus oculorum, litteris, poesi, edictis artis, doctrinis artis, theatro, et designatione graphica implicavit, et eius animum civilem contra bellum intendit in obtinentibus artis normis per opera culturalia contra artem reiectis. Dada, praeter bellum reprehensum, contra habitus bourgeois fuit, se in rebus civilibus cum sinistro rerum novarum cupido coniungens.

  1. Mario de Micheli, Las vanguardias artísticas del siglo XX (Alianza Forma, 2006), 135–137.
  2. Anglice: "Dada was born out of negative reaction to the horrors of World War I. This international movement was begun by a group of artists and poets associated with the Cabaret Voltaire in Zurich. Dada rejected reason and logic, prizing nonsense, irrationality and intuition. The origin of the name Dada is unclear; some believe that it is a nonsensical word. Others maintain that it originates from the Romanian artists Tristan Tzara's and Marcel Janco's frequent use of the words "da, da," meaning "yes, yes" in the Romanian language. Another theory says that the name "Dada" came during a meeting of the group when a paper knife stuck into a French-German dictionary happened to point to 'dada', a French word for 'hobbyhorse'.
  3. Dona Budd, The Language of Art Knowledge (Pomegranate Communications, Inc.).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy