De agri cultura


De agri cultura (XV sec., Biblioteca Medicea Laurenziana, pluteo 51.2)

De agri cultura est liber de agri colendi arte disserens, a Catone maiore anno circiter 150 a.C.n. scriptus, agricolis abundanter praecipiens, ut recte vitam agant ruri. Hic liber structura simplici verba habet quae ad vitam rusticam pertinent. Liber ortus est ex peritia ipsius Catonis qui adulescens agricola fuit antequam factus est vir peritus rei publicae, imperator, et orator clarus. Ibi Cato tradit quid agendum sit bono agricolae, qui pater familias appellatur: strenuus colonus ad cultum incumbit praesertim vitis et olivae; in sua potestate opus servorum et vilici habet; quid accidat in fundo quaerit; diligens sacra observat et deos patronos colit, omnia necessaria ad colendum parat; discernit compositiones ut serventur alimenta et rerum medicinae naturalis peritus est. Cato se opponit Graecorum moribus, qui ferunt virtutes longe novas et inaptas ad Romanos et defendit mores maiorum: bonus et industrius agricola etiam miles strenuus est et semper rei publicae prodest.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy