De architectura (Vitruvius)

Manuscriptum operis De architectura Vitruviani. Charta pergamena anno fere 1390 scripta. Collectus Wolbert H. M. Vroom Amstelodamensis

De Architectura est opus solum nobis servatum auctoris Latini M. Vitruvii Pollionis, qui temporibus Augusti floruit Augustoque ipso librum suum dicavit. Opus libros decem continet, qui rationes architecturae disputant:

I Virtutes architecti
II Materiae aedificandi earumque usus
III Templa generatim tractata atque aedes Ionicae
IV Ordines columnarum
V Aedificia publica
VI Domus et villae
VII Supellex
VIII Aedificatio in aqua
IX Horologia
X Tollenes et machinae belli

Vitruvii de architectura fundamenta sunt:

  1. firmitas → aedificium longe durandum est.
  2. utilitas → aedificium usui aptum faciendum est.
  3. venustas → aedificium pulchrum faciendum est.
Titulus operis M. Vitruvii Pollionis De architectura, Italiane a Caesare Caesariano versi, Comi anno 1521 primum editi (Institutum Getty Angelopolitanum)

E Vitruvio, ut rectus et confectus architectus sit, studendum est ius, geometria, medicina etc. Opus Vitruvii praesertim mensurarum proportiones tractat, quibus observatis symmetria sequatur. Mensurae rectae ex partibus corporis hominis sicut ex pede, cubito digitoque, efficiuntur. Hae proportiones deinde ad aedificandum accommodantur, sicut ad partes columnarum.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy