Dialectos[1] vel dialectus[2][3] (Graece διάλεκτος) est peculiaris loquendi ratio apud homines una eademque lingua utentes. Proprietates dialecti interdum idiomata appellantur, ut his ex verbis Baconianis apparet:
Nam et idiomata eiusdem linguae variantur apud diversos, sicut patet de lingua Gallicana, quae apud Gallicos et Picardos et Normannos et Burgundos multiplici variatur idiomate. Et quod proprie dicitur in idiomate Picardorum horrescit apud Burgundos, immo apud Gallicos vicinores.– Rogerius Baco, Opus maius, III