Domuncula subrotata

Usitatum sectionalis domus mobilis exemplum hodiernum: viginti octo per sexaginta pedes, Alexandriae Novae Pennsilvaniae.
Domus mobilis usitata ex annis 1960 exeuntibus et 1970 ineuntibus: duodecim per sexaginta pedes.
Saeptum domuum mobilium in rupibus super Beer Devoniae in Anglia.

Domuncula subrotata,[1] vel habitaculum remulcatum,[2] vel simpliciter domus mobilis,[3][4] est structura praefabricata, in officina confecta super formam perpetuo adiunctam antequam ad situm transportetur, quae pro domicilio vel accommodatione temporaria adhiberi potest in uno loco, saepe perpetuo, sed moveri potest, causisque quidem legitimis interdum movetur.

Domus mobiles historicas tractorum periegeticorum origines partiunt, sed hodie inter se magnitudine et supellectibus magnopere differunt, tractis periegeticis imprimis pro domibus ad tempus vel feriis adhibitis. Domunculis autem subrotatis, post opus decorum, ad fundamenta caelanda effectum, sunt compages validae, axes, rotae, et nodi trahendi.

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, Random House, 2007), p. 597, s.v. mobile home.
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, Random House, 2007), p. 684, s.v. trailer home.
  3. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. Etiam fortasse domuncula mobilis; sive fortasse commeatus immotus vel commeatus stabilis, vel simpliciter commeatus.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy