Emeritus

Emeritus (PPP verbi emerere sive emereri) forma adiectiva tituli in usu est ad professorem, episcopum vel hominem alterius professionis significandum, cui otium permissum est.

Saepe "emeritus" nomen honoris habetur, quod hominibus, qui officiis maximi momenti vel magni honoris fungebantur, datum est, ut puta Benedicto XVI papae, qui mense Februario 2013 titulum papae emeriti accepit.[1] Homini, cui nomen emeriti est, non necessario omnia officia relinquenda sunt, sed saepe partim in labore perseverare potest.

  1. Vide [1]

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy