Exercitus Unionis

Peditatus Michiganensis vicensimus unus, una ex centurionibus exercitus Gulielmi Tecumseh Sherman.
Georgius B. McClellan generalis maior. Imago a Matthaeo Brady facta, 1861.
Samuel K. Wilson legionarius (1841–1865) in Sturgis Rifles Peditatus Voluntarii Illinoesiae, 1862.
Sepultura mortuorum Unionis in acie Proelii Antietamensis, prope Rivum Antietamensem Terrae Mariae pugnati.

Exercitus Unionis fuit vires terrestres quae Unionem per Bellum Civile Americanum ab anno 1861 ad 1865 defenderunt.[1] Constitit ex parvo Exercitu Civitatum Foederatarum, exercitu permanente, permultis unitatibus ex civitates septentrionibus suppeditatis aucto, in militibus voluntariis et conscriptis consistentibus. Exercitus Unionis Exercitus Civitatum Confoederatarum pugnavit et tandem vicit. Circa 360 000 militum Unionis omnibus causis mortui sunt, et 280 000 fere vulnerati sunt.

  1. Vide, exempli gratia, usum in Grant 1885:3.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy