Expressionismus

Eduardi Munch Ululatus (1893), pictura quae expressionistas magnopere movit.
Basilei Kandinsky Reiter (Lyrishes) (1911), oleum in textili, 94 × 130 cm, Museum Boijmans Van Beuningen.
Egon Schiele, Imago Eduardi Kosmack, oleum in textili, 100 × 100 cm (1910), Österreichische Galerie Belvedere.
Despectus in Toletum El Greco (1595–1610) est praecursor expressionismi saeculi vicensimi.[1]
Rudolphi Nesch Pons Albis I.
Francisci Marc Magni equi caerulei (Theodisce Die großen blauen Pferde), (1911).

Expressionismus fuit motus modernisticus, primum in poesi et pictura, plerumque in Germania saeculo vicensimo ineunte natus. Eius proprietas maximi momenti est mundum solum e sententia subiectiva repraesentare, quem effectui animi penitus distorquit ad modos notionesque evocandas.[2][3] Artifices expressionistici significationem experientiae animi motuum, non realitatem corpoream, communicare volebant.[4][5]

Expressionismus modus avant-garde ante bellum mundanum primum ortus est, sed populo Germanico tempore Rei Publicae Vimarianae,[2] praecipue Berolini, gratissimus manebat. Variissimas attingebat artes, inter quas architectura, cinematographia, litterae, musica, pictura, saltatio, theatrum.

Nomen motui proprium aliquando quoddam angst (Latine:anxietas) significat. Sensu autem latiore, pictores aetatum priscarum, sicut Matthaeus Grünewald et El Greco, expressionistici aliquando appellantur, quamquam vocabulum operibus saeculi vicensimi usitate adhibetur. Expressionisticus animi conspectus singulorum hominum quoddam responsum positivismo aliisque artis modis, sicut Naturalismo et Impressionismo, aliquando habetur.[6]

  1. "El Greco". Artble. 2016 .
  2. 2.0 2.1 Bruce Thompson, University of California, Santa Cruz, Acroasis de cultura Vimariana/Kafka'a Prague Formula:Webarchive
  3. Chris Baldick, Concise Oxford Dictionary of Literary Terms, s.v. Expressionism.
  4. Victorino Tejera, Art and Human Intelligence (Londinii: Vision Press Limited, 1966), 85, 140.
  5. The Oxford Illustrated Dictionary 1976: 294.
  6. Garzanti 1974: 241.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy