Ferdinandus Magellanus

Wikidata Ferdinandus Magellanus
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Magellanus: imago
Ferdinandus Magellanus: imago
Ferdinandus Magellanus: subscriptio
Ferdinandus Magellanus: subscriptio
Nativitas: 1480; Ponte da Barca
Obitus: 27 Aprilis 1521; Mactan
Patria: Regnum Portugalliae

Familia

Genitores: Rui de Rui de Magalhães; Alda de Mesquita
Coniunx: Beatriz Barbosa

Memoria

Sepultura: unknown value
Imago Ferdinandi Magellani saeculo 16 vel 17 picta.

Ferdinandus Magellanus (Lusitane Fernão de Magalhães ; natus circa 1480; mortuus 27 Aprilis 1521) fuit explorator Lusitanus. Sabrosae ortus, in Portugallia septentrionali sitae, Carolum I Regem Hispaniae servivit, viam petendo ad occidentem usque ad "Insulas Condimentorum" (hodiernas Insulas Maluku in Indonesia sitas).

Expeditio Magellanica annorum 15191522 fuit prima expeditio quae ab Oceano Atlantico in Pacificum navigavit (a Magellano Mare Pacificum appellatum; effecta est transitus per Fretum Magellani), et prima quae omnem transivit Pacificum. Expeditio primam Telluris circumnavigationem complevit, quamquam Magellanus ipse totam navigationem non confecit, interfectus in litore insulae Mactan per Proelium Mactan in Philippinis.

Nomen Magellani commemorant Spheniscus magellanicus familiae Spheniscidarum, quem ipse primus Europaeorum observavit,[1] et Nebulae Magellanicae, nunc galaxias nanas esse intellectae.

Asteroides 4055 Magellan in eius honorem nominatus est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy