Formica


Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Vespoidea 
Familia : Formicidae 
Latreille, 1809
   
Palaeontologia
130–0 m.a.Cretaceum > Recens

Formica (-ae, f.) est quaelibet ex permultis speciebus insectorum socialium familiae Formicidarum et, cum vespis apibusque insectis cognatis, ordinis Hymenopterorum. Formicae se evolvebant ex maioribus vesparum similibus medio Aevo Cretaceo, abhinc annorum 110 ad 130 milliones, et se latissime variabant postquam plantae florentes ortae erant.[3] Plus quam 12 500 ex summa aestimata 22 000 specierum a zoologis descriptae sunt.[4][5][6] Earum antennis sicut cubita curva et propriá structurá sicut nodus quae tenuissimum corpus medium conformat facile agnoscuntur.

Iridomyrmex purpureus melle vescitur.

Plurimae formicarum species communiter in coloniis perennibus habitant, quae magnitudine variant inter fere quinquaginta singulos praedatorios qui in parvis foraminibus naturalibus vivunt et in coloniis bene ordinatis, quae magnas regiones occupare et ex millionibus singulorum constare possunt. Maiores coloniae plerumque in feminis sterilibus sine alis consistunt, quae "fabros," "milites," vel alios greges proprios sunt. Paene omnibus coloniis sunt nonnulli mares fertiles, fuci appellati, et una vel plures feminae fertiles, reginae appellatae. Coloniae aliquando appellantur superorganismi quia singuli ut videntur effectum habent ut una res, coniunctim laborantes ad sustinendam coloniam.[7]

Formicae speciei Solenopsis invictae.
Myrmecia maxillas potentem et magnos oculos compositos monstrat.
Diagramma fabri speciei Pachycondylae verenae (tabula Anglice signata).
Formicae generis Oecophyllae formicam rubram coniunctim discerpunt..
Trames formicarum.
Alia Plectroctena aliam oppugnat ad defendendam suam terram.
Formica generis Oecophyllae gestum pugnacem monstrat, maxilla aperta.
Formicae in sucino Baltico fossiles conservantur.

Formicae colonias in paene omnibus orbis terrarum regionibus aedificant. Solae regiones formicis omnino carentes sunt Antarctica et paucae insulae inhospitales. Formicae in plurimis oecosystematibus vigent, ubi in 15–25 centesimis biomassae animalium terrestrium consistere possunt.[8] Prosperitas in permultis circumiectibus earum organizationi sociali facultatique mutandarum habitationum, adhibendarum opium, et sui defendendarum tributa est. Earum coevolutio diutina cum aliis speciebus ad coniunctiones mimeticas, commensales, parasiticas, mutuas impulit.[9]

Societatibus formicarum sunt divisio laboris, communicatio inter singulos, et potestas solvendarum difficultatum multiplicum.[10] Hae similitudines cum societatibus humanis entomologos aliosque spectatores diu excitaverunt, proque quaestione studii fuerunt. Multae culturae humanae formicis in arte coquinaria, medicina, et ritibus utuntur. Nonnullae species magni fiunt in earum persona ut procuratores biologicae pestium moderationis.[11] Earum autem facultas adhibendarum opium eas contendere cum hominibus cogere potest, quia eae messes laedere et in aedificia invadere possunt. Nonnullae species, sicut Solenopsis invicta, habentur species invasiva, quae se facile confirmant in regionibus ubi fortuito introductae sunt.[12] Saepe ad habitandum colonia cumulum[13] magnum aedificat.

  1. Ward, Philip S (2007). "Phylogeny, classification, and species-level taxonomy of ants (Hymenoptera: Formicidae)" (PDF). Zootaxa 1668: 549–563 
  2. Rabeling C, Brown JM & Verhaagh M (2008). "Newly discovered sister lineage sheds light on early ant evolution". PNAS 105 (39): 14913–7 .
  3. Ants are surprisingly ancient, arising 140-168 million years ago.
  4. Wade, Nicholas (15 Iulii 2008). "Taking a Cue From Ants on Evolution of Humans". New York Times .
  5. "Hymenoptera name server. Formicidae species count.". Ohio State University .
  6. La nueva taxonomía de hormigas. Pages 45-48 in Fernández, F. Introducción a las hormigas de la región neotropical.. Instituto Humboldt, Bogotá. 2003 .
  7. G. F. Oster et E. O. Wilson (1978). Caste and ecology in the social insects. Princetoniae: Princeton University Press. pp. 21–22. ISBN 0-691-02361-1 .
  8. "In search of ant ancestors". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 97 (26): 14028–9. December 2000 .
  9. Hölldobler et Wilson 1990: 471.
  10. "An ant-inspired technique for storage area network design". Proceedings of Biologically Inspired Approaches to Advanced Information Technology: First International Workshop, BioADIT 2004 LNCS 3141: 364–379. 2004 
  11. Hölldobler et Wilson 1990: 619–629.
  12. "Pest Notes: Ants (Publication 7411)". University of California Agriculture and Natural Resources. 2007 .
  13. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. муравейник.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy