Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Francia[1], seu Francogallia[2], rite Respublica Francica (Francice République française), est natio in Europa occidentali sita ac civitas sui iuris, cui adiunguntur nonnullae regiones, praefecturae et territoria transmarina in aliis continentibus et oceanis sita. Quibus territoriis exceptis, Francia metropolitana, maxima ex parte in finibus Galliae antiquae sita, a Mari Mediterrananeo ad Oceanum Britannicum et Mare Germanicum, et a Rheno flumine ad Oceanum Atlanticum patet, aliquando L'Hexagone (scilicet 'hexagonum') ob geometricam terrae formam appellata. Finitur (modo horologii a parte septentrio-orientali incipiens) a Belgica, Luxemburgo, Germania, Helvetia, Italia, Monoeco; ad meridiem ab Hispania et Andorra. Ad Britanniam insulam trans Manicam (aut denuo sub eandem per Cuniculum Freti Gallici) itur. Francia, civitatum Europaearum (sine Russia et Ucraina) amplissima, est una e rebus publicis Unionis Europaeae conditricibus et omnium maxima quod ad aream attinet; cuius fines incolunt ad sescenties octogies centena milia hominum. Caput et princeps urbium Francicarum est Lutetia.
Francia nonnulla per saecula fuit magna potestas grave habens pondus culturale, oeconomicum, militare, politicum tam in Europa quam in orbe terrarum. Saeculis XVII et XVIII, Francia colonias in magnis Americae Septentrionalis regionibus deducebat; saeculis quidem XIX et XX ineunte imperium magnitudine illorum temporum secundum constituit (Britannico enim maximo), magnis Africae Septentrionalis, Occidentalis, Mediaeque et Asiae Meridio-Orientalis partibus et multis insulis Pacificis comprehensis.
Haec natio summa optabilia expressa in Charta Hominis ac Civis Iurum habet. Res publica Francica indivisibilis, laica, democratica socialisque sua constitutione definitur.[3] Francia est apud nationes evolutissimas in toto orbe terrarum est,[4] quintam maximam oeconomiam secundum productum domesticum generalem (PDG) nominalem, nonam maximam oeconomiam secundum paritatem pecuniae virium et secundam oeconomiam totius Europae possidet.[5] Natio alta qualitate victus non minus quam magno frequentationis scholarum publicarum gradu gaudet, praeter habendam unam maximas apud exspectationes vitae in mundo.[6] Francia putatur natio optimam salutem publicam in toto orbe terrarum praebens ab OMS.[7] Etiam est natio invisissima in toto orbe terrarum, accipiens 82 milliones peregrinorum periegetarum quotannis.
Huic nationi est tertia dispensatio oeconomica militaris in toto orbe terrarum,[8], tertia maxima vis militaris intra Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali (CFAS) et maximus exercitus intra Unionem Europaeam (UE); praeterea, Francia unum e membris perpetuis quinque Consilii securitatis est et tertium maximum armorum nuclearium numerum possidet.[9] Haec natio membrum Unionis Europaeae conditorium est et maximam aream et secundam maximam huius consociationis oeconomiam possidet. Quoque est membrum conditorium Ordinis Nationum Unitarum, non minus quam Francophoniae, Gregis Octo Civitatum, Gregis Viginti Civitatum, Ordinis oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis (OECD), Ordinis mercaturae mundanae (WTO) et Unionis Latinae.